monumenta.ch > Plinius > sectio 139

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 13, 139
{L} At in oriente mirum est statim a Copto per solitudines nihil gigni praeter spinam quae sitiens vocatur, et hanc rarum admodum, in mari vero Rubro silvas virere, lauru maxime et oliva ferentibus bacas et, cum pluat, fungos, qui sole tacti mutantur in pumicem. fruticum ipsorum magnitudo ternum cubitorum est. caniculis referta maria, vix ut prospicere e nave tutum sit, remos plerumque ipsos invadentibus.